monumenta.ch > Lucanus > sectio 700 > sectio 655 > sectio 864 > 46 > sectio 800 > sectio 827 > 2 > bsbBSB-InkG-296GW11398.104 > 66 > sectio 784 > sectio > csg213.37 > sectio 367 > sectio 127 > 13 > sectio 637 > sectio 374 > sectio 131 > sectio 783 > sectio 369 > 25 > sectio > sectio 91 > sectio 486 > sectio 137 > sectio 394 > 17 > sectio 117 > 2 > sectio 513 > 10
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, HOMILIA IX <<<    

HOMILIA X SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Sacri eloquii mysticos sensus Propheta per aspirationem sancti Spiritus prudenter intelligens, dicit: Mirabilia testimonia tua, ideo scrutata est ea anima mea. Qui rursus ait: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Qui enim necdum occulta de apertis intelligit, oculos velatos habet. Qui vero iam intelligit, revelatis oculis mirabilia de lege Dei considerat, quia, spiritaliter litterae verba discutiens, quae interius magnitudo lateat pensat. An non est mirabile quando aliud auribus sonat, atque aliud exit ad intelligentiam quod non sonabat? Cui ergo verbum sacri eloquii nisi lapidi simile dixerim, in quo ignis latet? Qui manu quidem frigidus tenetur, sed, percussus ferro, per scintillas micat, atque hoc emittit ignem qui post ardeat, quod prius manus frigidum tenebat. Sic etenim, sic verba sunt sacri eloquii, quae quidem per narrationem litterae frigida tenentur; sed si quis haec, aspirante Domino, intento intellectu pulsaverit, de mysticis eius sensibus ignem producit, ut in eis verbis post animus spiritaliter ardeat, quae prius per litteram ipse quoque frigidus audiebat. Ecce enim propheta dicit: Et extra portam interiorem gazophylacia cantorum in atrio interiori, quod erat in latere portae respicientis ad Aquilonem; et facies eorum contra viam Australem unam, ex latere portae Orientalis quae respiciebat ad viam Aquilonis.
2 In his itaque verbis litterae ad amorem Dei cuius animus infervescat, quin potius non ex ipsa eorum lectione tepefiat? Si autem latens in littera spiritalis medulla discutitur, per hoc scintillae intellectus exeunt, et incendunt quod prius cordis auribus frigidum sonabat. Nobis tamen, ut se aspirante Domino interior intellectus aperiat, ipsa prius narratio iuxta litteram patefiat. Ait enim quia porta erat interior, atque extra hanc atrium, quod appellatur interius; ac deinde aliae, id est Aquilonis, Austri, atque Orientis portae describuntur, ut ipsum atrium quod esse extra portam interiorem dixerat a portis exterioribus esse interius ostendat. Atrium ergo hoc et foris, et intus est: foris, quia extra portam interiorem; intus autem, quia intra portas exteriores. Gazophylacia quoque cantorum esse in hoc eodem atrio narrantur, quae a latere portae posita dicuntur respicientis ad Aquilonem. Sed ipsa eadem gazophylacia ad Australem viam respiciunt. Et subditur: Ex latere portae Orientalis, quae respiciebat ad viam Aquilonis. In quibus verbis aperte intelligitur quia cantorum gazophylacia inter latus portae respicientis ad Aquilonem, et latus portae Orientalis fuerant posita, quae porta videlicet respiciebat ad viam Aquilonis. Facies itaque gazophylaciorum contra viam Australem, sed positio inter portam erat Orientis et Aquilonis. Porta ergo interior habebat ex latere portam Aquilonis, ex alio quoque latere portam Australem. In fronte vero vestibuli Orientalis porta surrexerat, atque sic atrium quod erat extra portam interiorem, ut hoc quoque esset interius, portae exterius ambiebant.
3 Haec de verbis litterae sub brevitate transcurrimus, ut in eis sensus mysticos non breviter exquiramus. In parte autem superiori tres portae descriptae sunt, id est Orientis, Aquilonis, et Austri; moxque interioris atrii tres aliae narratae, id est Austri, Orientis, et Aquilonis, ac deinde porta atrii interioris dicta est, in qua mensae de quadris lapidibus exstructae memorantur; et porta quae respiciebat ad Aquilonem, in qua mensae essent ad sacrificium, non ad holocaustum. Unde in interiori diximus significari Ecclesiam, in exteriori Synagogam. Sed, his expletis, rursum propheta incipit interiorem portam, atque tres alias, id est Aquilonis, Austri et Orientis describere, et in earum atrio interiori, quod erat extra portam interiorem, esse gazophylacia, cantores, sacerdotes, templum, altare, sacrificia perhibet. In quibus verbis quia de sanctae Ecclesiae institutione narrare alia ab eis quae prius dixerat coepit, patet quod interioris portae intellectum mutavit. Si enim sub uno intellectu omnia diceret, novo ordine ipsa atque alia non replicaret. Nam quomodo possumus extra portam interiorem atrium, gazophylacia, cantores, sacerdotes, templum, altare, sacrificia dicere, si per eamdem portam interiorem hoc loco sancta Ecclesia designatur? Cum enim cuncta haec intra ipsam sint, quomodo extra portam interiorem sunt, si extra Ecclesiam non sunt? Intelligi ergo porta interior potest ea de qua iam longe superius locuti sumus, quae contra portam Aquilonis et Orientalem dicitur posita, per quam figurari diximus aditum qui nobis ad interiora gaudia patriae coelestis aperitur, ut hic quoque per portas quae circa vestibulum narrantur sancta Ecclesia, per portam vero interiorem coelestis regni aditus figuretur. Sed ne quis me verba sancti Spiritus aestimet ad intellectum meum violenter inflectere, et dicat quia de porta interiori significationem sanctae Ecclesiae quam semel dixi mutare non debui, infulgente Dei omnipotentis gratia, quae coepimus ipsa teneamus, ut et porta interior signet Ecclesiam, quae nos ad interiora gaudia perducit; et gazophylacia, cantores, sacerdotes, templum, altare, sacrificia sint in atrio quod est extra portam, et tamen entra Ecclesiam non sint. Si enim subtili investigatione perquirimus, nil obstat intelligi ut interiorem portam, sicut dictum est, sanctam Ecclesiam sentiamus. De qua nunc dicitur: Et extra portam interiorem gazophylacia cantorum in atrio interiori. Duo sunt etenim quae dicuntur: porta interior, atque extra hanc atrium interius, quatenus hoc ipsum atrium et exterius sit et interius, a porta exterius, interius autem, sicut praediximus, portis quas narrando subiunxit.
4 Sancta enim Ecclesia duas vitas habet, unam quam temporaliter ducit, aliam quam in aeternum recipit; unam qua laborat in terra, aliam qua remuneratur in coelo; unam qua mercedes colligit, aliam vero in qua iam de receptis mercedibus gaudet, atque in utraque vita offert sacrificium. Hic videlicet sacrificium compunctionis, et ilic sacrificium laudis. De hoc sacrificio dicitur: Sacrificium Deo spiritus contribulatus. De illo autem scriptum est: Tunc acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes et holocausta. De quo rursus ait: Ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. In utroque autem sacrificio carnes offeruntur, quia hic oblatio carnis est maceratio corporis, ibi oblatio carnis est in laudem Dei gloria resurrectionis. Tunc quippe illic quasi in holocaustum offeretur caro, quando in aeterna incorruptione permutata nil contradictionis, nil mortalitatis habuerit, quia tota simul amoris eius ignibus accensa in laude sine fine permanebit. Porta ergo haec interior, id est in sancta Ecclesia habeat interiora sua, illam videlicet vitam quae adhuc oculis nostris occulta est. Habeat extra eam atrium exterius, id est vitam praesentem, in qua omne bonum agitur, ut ad bonum sine fine perveniatur.
5 Sint ergo in interiori atrio, quod tamen extra portam est, gazophylacia cantorum, quia electi quique atque perfecti, qui adhuc in carne mortali subsistunt, et intra sinum sunt sanctae Ecclesiae, et adhuc extra secreta gaudia interioris vitae. Sint gazophylacia cantorum interius et exterius, quia corda sanctorum quae omnipotenti Deo desiderium suum per magni ardoris amorem cantant, et iam intus sunt, et adhuc intus non sunt, quia in sanctae Ecclesiae sinu posita, et iam vident per spiritum quod intus fortiter ament, et tamen adhuc non vident perfecte quod amant. Sint itaque in interiori atrio gazophylacia, sed extra portam, ut iam et intus sint per desiderium, et adhuc intus non sint per plenarium effectum. Quid sunt autem gazophylacia cantorum, nisi sancta desideria amantium? Qui praecepta divina quasi quasdam divitias custodiunt in mente, quas cantando servant, quia mandata Dei non ex timore, sed ex amore perficiunt; eisque ipsis sacri eloquii praeceptiones cantabiles fiunt, quia non ex tristitia, sed ex desiderio semper operantur. Vultis cor iusti quasi cuiusdam cantoris gazophylacium audire? Cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco incolatus mei. Iustificationes Dei dicimus praecepta divina, quae nos iustos faciunt, si impleantur. Quae tunc nobis in loco incolatus nostri cantabiles fiunt, quando in hac peregrinatione vitae praesentis ipsa eadem mandata diligimus, et ex desiderio implemus. Hinc est quod idem Psalmista iterum ex cantorum gazophylacio se insinuat, qui ait: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine.
6 Misericordiam Domini, qua peccata laxantur, cantare etiam peccator debet, id est hanc cum gaudio dicere atque sperare. Sed quis ita iustus est, ut eius sibi aeternum iudicium ante mentis oculos revocet, et non contremiscat, ac potius venire ad illud examen tanti iudicis praesumat, festinet, et gaudeat? Quisquis ille est, magnus est, quia, iam misericordiam Domini et iudicium cantando, omnipotentem Deum, qui eius peccata misericorditer relaxat, toto mentis affectu diligit, ac propterea eius iudicium non pertimescit. Charitas namque perfecta, ut Ioannes apostolus ait, foras mittit timorem. Cantat quippe iudicium, ad quod intrare non trepidat. Sit ergo mens illius gazophylacium cantorum, ut per divitias misericordiae quas accipit laetus pergat ad iudicium, quod iam non pertimescit. Videamus si placet, fratres charissimi, aliud quoque gazophylacium cantoris. Forsitan et ipse iudicium cantat. Quid etenim dicit? Ego enim iam delibor, et tempus meae resolutionis instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex. Qui laborum suorum conscius, memor certaminis quod egit, memor fidei quam servavit, esse sibi in iudicio repositam coronam dicit, eamque sibi in illa die reddi sperat potius quam donari, profecto patet quia iudicium cantat, quod venire desiderat. Unde etiam subdit: Non solum autem mihi, sed et his qui diligunt adventum eius. Nemo enim adventum iudicis diligit, nisi qui se habere causam in iudicio bonam novit. Eorum ergo corda qui adventum iudicis diligunt gazophylacia cantorum sunt, quia per praesumptionem gratiae et vitae, per virtutes sancti desiderii cantant iusti iudicium, quod omnes iniusti pertimescunt.
7 Meminit autem charitas vestra quia superiori locutione per portam Orientis fidem, per Aquilonis spem, per Austri autem charitatem diximus designari. Haec itaque gazophylacia inter portam Orientis et Aquilonis esse memorantur, atque ad viam Australem respicere, quia corda sanctorum, inter fidem et spem posita, Australem viam respiciunt, quoniam sanctae charitatis ignibus exardescunt. Ipsa quoque Orientalis porta respicere dicitur ad viam Aquilonis, quia nobis per fidem quidem omnia in baptismate peccata laxantur, sed tamen dum adhuc hic vivimus, etiam post fidem saepius ad peccata declinamus. Et quasi Orientis porta viam Aquilonis respicit, cum vita nostra post perceptam fidem adhuc aliquatenus in frigore culpae torpescit. Quis enim in hac vita valeat post fidem sine culpa vivere, cum Ioannes dicat: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est? Cuius verbis Iacobus concordans, ait: In multis enim offendimus omnes. Si autem peccata praeterita in fidei perceptione dimissa sunt, et adhuc post fidem ad peccata declinatur, quae nobis erit praesumptio iustitiae, quae spes vitae permanentis nisi ut nunc, dum adhuc inter portam Orientis et Aquilonis sumus, ad viam Austri mentis oculos levemus, quatenus, ex sancta charitate ferventes, calor nos amoris liberet a culpa torporis et frigoris? Sint ergo gazophylacia inter portam Orientis et Aquilonis; sed, sicut dictum est, ad Australem viam facies intendant, ut inter hoc, quod nati in fide sumus, et quod post, ad peccata delapsi, de spe pietatis praesumimus, exerceamus nosmetipsos in ardore charitatis, et ibi tendamus oculos cordis, ubi accendimur ignibus amoris.
8 Potest autem per Aquilonis portam gentilitas, per Austri viam Iudaea, per Orientis autem portam ipse Dominus designari. Per Aquilonem quippe non immerito gentilitas figuratur, quam ille in torporis frigore possedit qui dixit: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis. Per Australem quoque portam recte Iudaea accipitur, in qua spiritales patres coelesti amore ferbuerunt. Quorum unus loquitur, dicens: Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in Austro. Quae etsi carnalem populum habuit in quo velut Aquilonis frigora portavit, in sanctis tamen suis doctoribus ac Prophetis ad Deum ac proximum calore charitatis arsit. Orientalis autem porta non immerito ipsum signat, de quo scriptum est: Ecce vir, Oriens nomen eius. Et de quo Zacharias ait: Visitavit nos Oriens ex alto. Sint ergo gazophylacia cantorum ex latere portae Aquilonis, quia non solum in Iudaea fuerunt corda sanctorum spiritaliter accensa, sed etiam in gentilitatis multitudine ad sanctae fidei sacramenta conversae ardent corda sanctorum amore coelestis patriae, inhiant gaudiis aeternis, suspirant ad societatem suorum civium in coelo; sed tamen exempla huius ardoris, quem dono sancti Spiritus acceperunt, a spiritalibus patribus Synagogae capiunt. Unde ipsa quoque gazophylacia et in Aquilonis latere posita oculos ad viam Australem tendunt. Ecce enim ex gentibus venimus; sed in hoc quod per sancti Spiritus amorem calemus, Iudaeae patres aspicimus, qui nobis in suis dictis quo tidie sancti desiderii exempla praebent.
9 An non quasi calore meridiani fervoris ardebat, qui aestuabat, dicens: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Sitivit anima mea ad Deum vivum; quando veniam et parebo ante faciem Dei? Qui rursus ait: Psallam et intelligam in via immaculata, quando venies ad me. Hoc quoque ardore succensus fuerat qui dicebat: Nunc dimittis, Domine, servum tuum secundum verbum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum. Quia ergo ex gentilitate venimus, sed sanctos Iudaeae patres nobis in divini amoris imitatione proponimus, quasi quaedam cantorum gazophylacia ex latere portae quae viam Aquilonis respicit sumus, sed ad viam Austri facies tenemus.
10 Et notandum quod haec cadem gazophylacia inter portam Aquilonis et Orientis esse perhibentur, quia videlicet post incarnationem Dominicam multitudo gentium ad fidem venit, atque inter ipsos fideles populos et sacramenta dominicae incarnationis quam medullitus diligunt, corda amantium surgunt. Habeant ergo sancta gazophylacia, hinc Orientis portam, et inde Aquilonis, quia inter ipsa redemptionis suae mysteria quae sequuntur, et carnales quosdam quos et intra sanctam Ecclesiam tolerant, multi in Deum forti amore proficiunt, virtutibus excrescunt, aeterni iudicis adventum quaerunt, et inter ea quae amant atque illa quae tolerant, quasi quaedam gazophylacia, divitias spiritus in mente servant. Nec inter sacramenta quae diligunt et quaedam contraria quae portant deficiunt, quia ad Australem viam facies intendunt. Quid enim patimur quod patres nostri pro amore Domini antea non pertulerunt.
11 Notandum vero quod inter portam Austri et Aquilonis Orientalis porta esse describitur, quia Dominus ac Redemptor noster de Iudaea est natus, moxque in fide sua Ecclesiam ex gentibus traxit. Quasi enim inter meridianam portam et Aquilonis apparuit, quia ex illa venit, et istam in suum servitium convertit. Unde et bene dicitur quod porta eadem Orientalis ad viam respicit Aquilonis, quia natus Dominus Synagogam deseruit, et multitudinem gentium collegit. Notandum quoque est quod dum de gazophylaciis diceretur: Et facies eorum ad viam Australem, additum est unam, ut videlicet aperte sentiamus quia non alia est via ad coelestem patriam nobis qui ex gentilitate venimus, atque alia illis patribus qui fuerunt in Iudaea; sed haec eadem una via est nobis et illis, quae nos ad aeterna gaudia perducit, quae nobis per Evangelium dicit: Ego sum via, veritas, et vita. De qua Psalmista ait: Ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum. Quod enim Hebraice Iesus, hoc Latine dicitur salutaris. In terra ergo via cognoscitur, quia Iesus, Deus ante saecula, et homo factus in fine saeculorum, gentibus est manifestatus. Una ergo est via et illis qui ab Austro sunt, et his qui ab Aquilonis Et dixit ad me: Hoc gazophylacium quod respicit viam meridianam, sacerdotum est qui excubant in custodiis templi. Atque mox subditur: Porro gazophylacium quod respicit ad viam Aquilonis sacerdotum erit qui excubant ad ministerium altaris.
12 In quibus prophetae verbis prius nobis quaerendum est qui sint maioris ordinis sacerdotes, utrum hi qui in custodiis excubant templi, an qui in ministerio altaris. Sed quia paulo post subditur: Altare erat ante faciem templi, aperte ostenditur illos esse maioris ordinis sacerdotes qui in custodiis templi excubant, quia profecto in altari quod est interius ministrant. Hi autem qui ad altare quod ante faciem templi est excubant tanto inferiores sunt quanto in exterioribus ministrant. Quaerendum ergo nobis est qui sacerdotes sint qui templum custodiunt, et qui ad ministerium altaris excubare perhibentur. Magister gentium, fidelibus scribens, ait: Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Qui itaque sacerdotes sunt qui templum Dei custodiunt, nisi hi qui orando, praedicando, spiritalibus actibus vigilando, sanctam Ecclesiam a malignorum spirituum immissionibus, a pravorum suasionibus, ab haereticorum erroribus defendunt? An non custos templi fuerat qui, labores suae passionis enumerans, dicit: In labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in ieiuniis multis, in frigore et nuditate? Atque statim subdit: Praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Pensate, quaeso, custos templi quanta sollicitudine vigilet. Ecce enim in seipso inaestimabilia patitur, et cordis sui sollicitudinem aliis impartitur. Cuius rogo virtutis est plus de utilitate proximorum quam de sua afflictione cogitare? Quis hoc digne aestimet? quis digne penset? Laborat, luget, esurit, sitit, alget, ieiunat, vigilat, et tamen vigilando de Ecclesiarum omnium sollicitudine cogitat. Ecce est solertissimus custos templi in exemplo propositus. Imitetur qui valet. Adversa etenim pro veritate pati, bona proximis impendere, circa animarum sollicitudinem vigilare, ne quis in perfidiam, ne quis in superbiam, ne quis in rapinam, vel immunditiam labatur, exquirere atque compescere, hoc est templum Dei, id est sanctam Ecclesiam, custodire.
13 Sunt autem minoris ordinis sacerdotes, qui ad ministerium altaris excubant, qui videlicet in adiutorium maiorum peccata delinquentium subtiliter investigant, et vitam carnalium corrigunt, atque ad hoc usque perducunt, ut per lamenta poenitentiae quasi incendant carnem in sacrificio, quam prius vivere permiserant in peccato. Non enim hi qui sanctis Ecclesiis praesunt per semetipsos cuncta agere praevalent. Sed dum ipsi causis spiritalibus occupantur, si qua prava ac carnalia perpetrantur, haec aliis discutienda atque corrigenda committunt. Per quos dum carnalis vita corrigitur, et usque ad abstinentiae atque orationis studium a proficientibus pervenitur, quasi in altari iam caro incenditur, ut in conspectu omnipotentis Domini inde sacrificium redoleat, unde prius culpa displicebat.
14 Sed hac in re quaestio oritur, cum superius dictum sit quod gazophylacia ad Australem viam facies haberent, qua ratione nunc dicatur quia gazophylacium quod respicit viam meridianam sacerdotum est qui excubant in custodiis templi, et gazophylacium quod respicit viam Aquilonis sacerdotum qui excubant ad ministerium altaris. Si enim utraque facies ad Australem viam tendebant, quomodo nunc unum ad meridianam atque aliud ad Aquilonis viam respicere dicitur? Sed in his verbis agnoscimus quod gazophylacium sacerdotum qui excubant in custodiis templi ita positum fuerat, ut solam meridianam viam respiceret; gazophylacium vero sacerdotum qui excubant ad ministerium altaris ita erat in atrio, ut et ad Australem viam et Aquilonis faciem tenderet, quatenus et cum gazophylacio sacerdotum qui excubant in custodiis templi meridianam viam aspiceret, et tamen sine gazophylacio eorumdem sacerdotum gazophylacium sacerdotum qui excubant ad ministerium altaris Aquilonis viam videret. Sed quid est hoc, fratres charissimi? quid in his verbis mysticum possumus intueri, nisi hoc quod secundum ea quae praemissa sunt iam spiritalis auditor intelligit, quia sacerdotes maioris ordinis, qui excubant in custodiis templi, solam meridianam viam respiciunt, quoniam, solis studiis spiritalibus occupati, semper his quae amoris Dei sunt sollicite intendunt; sacerdotes autem minoris ordinis, qui discutiendis peccatis delinquentium praesunt, etiam ad Aquilonis viam oculos reflectunt, ut in mente peccantium quae sint torporis frigora videant, et haec, verbis correptionis usque ad poenitentiae gemitus perducentes, quasi carnes in altari Domini incendant? Respiciant etiam cum magnis sacerdotibus ad meridianam viam, quia, quantum ad semetipsos est, fervent igne charitatis, et succensi sunt flammis amoris Dei. Sed quia peccata delinquentium crebro corrigunt, etiam ad Aquilonis viam oculos reducunt. De utrisque autem sacerdotum ordinibus subditur: Isti sunt filii Sadoch, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei.
15 Sadoch Latine dicitur iustus. Quis autem iustus est, nisi ipse cui dicitur: Iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum? Qui vero sunt filii iusti, nisi hi de quibus scriptum est: Quotquot autem crediderunt in eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri? Levi autem interpretatur assumptus. Quis autem a Domino assumptus est, nisi populus fidelis, qui per sacramenta fidei est a perfidis segregatus? Omnes ergo qui perseveranter spiritalibus actibus intendunt filii sunt iusti. Et de filiis populi assumpti accedunt ad Dominum ut ministrent ei, quia de ipsis quoque fidelibus eliguntur, qui ad omnipotentis Dei ministerium veniant, et coelestibus studiis pro eruditione populi intendant.
16 Sed nobis solerter inquirendum est qui sunt qui Domino ministrant. Neque enim omnes qui legunt, omnes qui praedicant, omnes qui propria tribuunt, omnes qui per carnis abstinentiam corpus castigant, Domino ministrant. Qui enim legendo atque praedicando, gloriam propriam quaerunt, largiendo quae habent, et corpus in abstinentia macerando, laudes recipere ab hominibus appetunt, sibi, non Domino, ministrant. Quo contra per Psalmistam Dominus dicit: Ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat. Habet enim maculam in via qui in bono opere quod agit terrenae gloriae sibi praemium proponit, qui in hoc mundo recipere mercedem quaerit, et foedat in conspectu Dei speciem boni operis macula pravae intentionis. Fortasse etenim quis disciplinae studio intentus fervet, culpas delinquentium resecat, qui tamen ad haec agenda si non ex omnipotentis Dei amore, sed zelo proprio ducitur, sibi in his, et non Domino, ministrat. Alius, ne asper esse videatur, multa leniter tolerat quae prave perpetrantur. Iste itaque, quia videri pro Domino districtus non vult, per lenitatis suae studium sibi, et non Domino, ministrat. Restat ergo ut sive in verbi ministerio fatigemur, sive indigentibus nostra largiamur, sive per abstinentiam carnem domemus, sive zelo moveamur, sive per patientiam aliquando leniter prava toleremus, ut nos summopere debeamus intentionem nostram discutere, quatenus omne quod facimus, non nostro, sed Domini zelo faciamus, ne in his quae agimus nobis potius quam Domino ministremus. Non enim Domino, sed sibi, ministraverant de quibus Paulus dicebat: Omnes quae sua sunt quaerunt, non quae sunt Iesu Christi. Idem vero Paulus cum electis fratribus non sibi ministrare, sed Domino, et vivendo et moriendo festinabat, dicens: Nemo nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. Sive enim vivimus, Domino vivimus; sive morimur, Domini sumus. Sibi enim sancti nec vivunt, nec moriuntur. Sibi non vivunt, quia per omne quod agunt, ad lucra spiritalia anhelant, atque orando, praedicando, sanctis operibus insistendo, coelestis patriae cives multiplicare desiderant. Sibi minime moriuntur, quia in conspectu hominum Deum de sua morte glorificant, ad quem pervenire etiam moriendo festinant. Pensemus itaque in morte sanctorum non quantum eorum opprobrium ab infidelibus fuit, sed quanta laus Domini in corde fidelium excrevit. Qui si suam laudem quaererent, profecto pati tot opprobria in morte timuissent. Sed nemo nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur, quia suam gloriam nec vivendo, nec moriendo quaesierunt. Videamus si ipse primus pastor Ecclesiae, qui sibi non vixit, sibi sit mortuus. Ioannes eius socius requiratur, et ex verbis Domini de morte pastoris eiusdem dicat: Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Non ergo sibi est mortuus qui Deum clarificavit in morte. Discamus igitur, fratres mei, intentionem nostram in omne quod agimus sollicita inquisitione discutere, et nostra non quaerere, si omnipotenti Deo volumus ministrare. Sed quia ex fideli populo filios Sadoch ad omnipotentis Dei ministerium diximus assumi, nunquid in eodem populo non sunt multi qui inveniantur in mandatis Dei vivere perfecti? Sunt omnino; nam subditur: Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum, et latitudine centum cubitorum per quadrum.
17 Saepe iam per longitudinem longanimitatem spei, per latitudinem vero charitatis amplitudinem diximus signari. Centenarius autem numerus in quo denarius decies ducitur, quod summam perfectionis signet, plene superius dictum est. Quid est igitur atrium spiritalis aedificii, nisi amplitudo fidelium populorum? Ipsa autem longanimitas spei et latitudo charitatis vacua in cordibus fidelium non est, nam per fidem quidquid valet operatur. Unde per Paulum dicitur: In Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides quae per dilectionem operatur. Si ergo in vita fidelium iuxta quemdam modum per singulos perfecta est longanimitas spei, perfecta latitudo charitatis, perfecta certitudo fidei, perfectum studium operationis, atrium templi per quadrum centum cubitos habet. In mensura autem quadri non aliud latus maius est, atque aliud minus, sed cuncta simul quatuor latera aequali spatio tenduntur, quia et ipsas easdem virtutes, quas diximus, fidem scilicet, spem, charitatem atque operationem, quandiu in hac vita vivimus, aequales sibi esse apud nosmetipsos invenimus. Idcirco autem maior spe et fide charitas dicitur, quia postquam ad auctoris nostri speciem pervenitur, spes quidem et fides transit, sed charitas permanet. Nam nunc et quantum credimus, tantum amamus; et quantum amamus, tantum de spe praesumimus. De fide quoque et operatione Ioannes apostolus fatetur, dicens: Qui se dicit nosse Deum, et mandata eius non custodit, mendax est. Notitia quippe Dei ad fidem pertinet, mandatorum custodia ad operationem. Cum ergo virtus, tempus et locus operandi suppetit, tantum quis operatur, quantum Deum noverit; et tantum se nosse Deum indicat, quantum pro Deo bona operatur. Metiantur ergo fidelis populi virtutes in quadrum, quia unusquisque qui in activae vitae exercitio versatur tantum credit quantum sperat, et amat, et operatur; tantum sperat quantum credit, operatur et amat; tantum amat quantum credit, sperat et operatur; tantum operatur quantum credit, amat et sperat. Quia itaque in sanctae Ecclesiae populo multi sunt et robusti per fidem, et longanimes per spem, et ampli per charitatem, et efficaces per operationem, atrium templi centum cubitis in quadro mensuratur.
18 Nam ut aliquid quoque de eorum virtutibus loquamur, saepe ex eis quosdam videmus prudentes per intelligentiam, fortes in adversitate, iustos in operatione, temperantes a voluptatibus, atque in omni zelo discretionis se mensura moderantes. Qui dum prudentiam, fortitudinem, iustitiam, atque temperantiam, vel, sicut eas enumerare quibusdam placet, prudentiam, temperantiam, fortitudinem, atque iustitiam tenent, mensuram spiritalis atrii in quadro habent. Ecce enim ipsae virtutes quas habere bonos ac fideles diximus ita in quadro sunt, ut una aliam non excedat. Magna quippe est prudentia; sed si minus est a voluptatibus temperans, minus in periculis fortis, minus in operationibus iusta, profecto minus est prudens. Magna est temperantia; sed si minus intelligit unde se temperet, si adversa sustinere per fortitudinem minus valet, atque in timore animum deiicit, si per praecipitationem suam aliquando ad iniustitiae opera prorumpit, minus est temperans. Magna est fortitudo; sed si minus intelligit quae bona custodiat, quibus malis resistat, si minus a voluptatis appetitu se temperat, sed vincitur delectatione, si iustitiae opera minus tenet, atque aliquando in iniustitiae dominatione superatur, minus est fortis. Magna est iustitia; sed si minus quam debet inter iusta et iniusta opera discernit, si minus cor a mundi delectatione temperat, si minus se contra adversa confortat, minus est iusta. Mensuretur ergo perfectorum fidelium vita per quadrum, et tantum habeat spiritalis atrii latus unum, quantum latera singula, quia unusquisque tantum prudens est quantum temperans, fortis et iustus; tantum temperans quantum prudens, fortis et iustus; tantum fortis quantum prudens, temperans et iustus; tantum iustus quantum prudens, temperans et fortis fuerit. Sunt tamen inter eos plurimi qui adhuc carnaliter vivunt. Qui et si fortasse litteras ignorant, et praecepta Dei legere non valent, certe in multorum fidelium conversatione bona quae imitentur vident. Ecce in Ecclesia voces sancti Evangelii atque apostolorum sonant, ecce exempla bene viventium quotidie omnium oculis opponuntur. Nec in excusatione dicere poterunt: Non vidimus quod imitari deberemus. Unde et subditur: Et altare ante faciem templi.
19 Quid est templum, nisi fidelis populus? sicut per Paulum apostolum discipulis dicitur: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Et quid est altare Dei, nisi mens bene viventium? Qui peccatorum suorum memores lacrymis maculas lavant, carnem per abstinentiam macerant, nullis se mundi huius actionibus miscent, quae habent indigentibus tribuunt, et habere quae non habent non concupiscunt. Recte igitur horum cor altare Dei dicitur, ubi ex moerore compunctionis ignis ardet, et caro consumitur. Et nunquid non tales, fratres charissimi, quotidie in sancto hoc fideli populo quasi in templi atrio videmus? Nunquid non eorum vitam nobis ad exemplum propositam indesinenter aspicimus? Altare ergo ante faciem templi est, cum multi in sanctae Ecclesiae conspectu sunt positi, qui, aeterni iudicii memores, semetipsos quotidie Deo sacrificium in lamento compunctionis mactant. Qui, ut praedictum est, corpora castigant, quatenus hoc quod per Magistrum gentium dicitur impleant: Ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem. Hostia quippe occiditur ut offeratur. Sed hostia vivens est corpus pro Domino afflictum. Quod et hostia dicitur, et vivens, quia vivit in virtutibus, et est a vitiis occisum. Hostia videlicet, quia iam huic mundo est a pravis actibus mortuum; vivens autem, quia cuncta quae praevalet bona operatur.
20 Sed quia sub altaris nomine de compunctionis flamma sermo se intulit, necessarium puto quae sit diversitas eiusdem compunctionis ostendere. Alia quippe compunctio est quae per timorem nascitur, alia quae per amorem, quia aliud est supplicia fugere, aliud praemia desiderare. Unde etiam in tabernaculo per legem duo altaria fieri iubentur, unum videlicet exterius, aliud vero interius; unum in atrio, aliud ante arcam; unum quod aere coopertum est, aliud quod auro vestitur. Atque in altari aereo cremantur carnes, in altari vero aureo incenduntur aromata. Quid est hoc, fratres charissimi, quod foris concremantur carnes, intus aromata, nisi hoc quod quotidie videmus, quia duo sunt compunctionis genera, quia alii adhuc per timorem plangunt, alii vero iam se per amorem in lamentis afficiunt? Multi namque, peccatorum suorum memores, dum supplicia aeterna pertimescunt, quotidianis se lacrymis affligunt. Plangunt mala quae fecerunt, et incendunt vitia igne compunctionis, quorum adhuc suggestiones in corde patiuntur. Quid isti nisi altare sunt aereum in quo carnes ardent, quia adhuc ab eis carnalia opera planguntur?
21 Alii vero, a carnalibus vitiis liberi, aut longis iam fletibus securi, amoris flamma in compunctionis lacrymis inardescunt, coelestis patriae praemia cordis oculis proponunt, supernis iam civibus interesse concupiscunt. Dura eis apparet servitus, longitudo peregrinationis suae. Regem in decore suo videre desiderant, et flere quotidie ex eius amore non cessant. Quid isti nisi altare sunt aureum, in quorum corde aromata incensa sunt, quia virtutes ardent? Bene autem de eodem altari dicitur quod ante velum arcae sit positum in sancta sanctorum. Arca quippe testamenti ipse nobis factus est de quo scriptum esse novimus: In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Arca intra velum est Redemptor noster in coelo. Altare vero aureum in quo thymiama incenditur ante velum sanctorum corda, quae cum magnis virtutibus in Dei amore succensa sunt, per sanctum desiderium in illo ardent quem adhuc revelata facie videre non possunt. Inter arcam quippe et altare velum est, quia hoc quod nos adhuc a visione Dei separat corruptionis nostrae obstaculum remotum non est. Sed quousque ante velum sumus oportet ut quasi thymiamatis incensum flamma amoris ardeamus. Per compunctionis autem lacrymas nil terrenum, nil transitorium quaerere debemus. Solus ipse nobis sufficiat qui fecit omnia. Transcendamus per desiderium omnia, ut mentem colligamus in unum. Non iam timore poenarum, non memoria vitiorum, sed amoris flamma succensi, ardeamus in lacrymis cum odore virtutum.
22 Ista electorum oratio iam prospiciebatur, cum in sponsae laude diceretur: Quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii? Sancta quippe electorum Ecclesia cum ab hoc mundo in sanctis precibus ardenti amore se erigit, per desertum quod deserit ascendit. Qualiter vero ascendat adiungit: Sicut virgula fumi ex aromatibus. Fumus de incenso nascitur, sicut per Psalmistam dicitur: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Fumus excutere lacrymas solet. Itaque fumus est ex aromatibus, compunctio orationis concepta ex virtutibus amoris. Quae tamen oratio fumi virgula dicitur, quia dum sola coelestia postulat, sic recta progreditur, ut ad terrena atque temporalia petenda minime reflectatur. Et notandum quod non virga, sed virgula nuncupatur, quia interdum in compunctionis ardore tantae subtilitatis est vis amoris, ut hanc nec ipse animus possit comprehendere, qui illuminatus meruit habere.
23 Bene autem dicitur, myrrhae et thuris. Thus enim ex lege Domino in sacrificio incenditur. Per myrrham vero corpora mortua condiuntur, ne a vermibus corrumpantur. Myrrhae ergo et thuris sacrificium offerunt qui et carnem afficiunt, ne eis corruptionis vitia dominentur, et redolentem in conspectu Domini amoris sui hostiam incendunt, seque ipsos Deo in sanctis virtutibus exhibent. Unde et illic subditur: Et universi pulveris pigmentarii. Pulvis est pigmentarii virtus bene operantis. Et notandum quod virtutes bene operantium non pigmenta, sed pulveres dicuntur. Cum enim quaelibet bona agimus, pigmenta offerimus. Cum vero ipsa etiam bona quae agimus retractamus, et, ne quid in his sinistrum sit, iudicio retractationis attendimus, quasi ex pigmentis pulverem facimus, ut orationem nostram Domino per discretionem et amorem subtilius incendamus.
24 Ecce haec, ut, Deo largiente, potuimus, coram vobis, fratres charissimi, rimati sumus. Nemo autem me reprehendat, si post hanc locutionem cessa vero, quia, sicut omnes cernitis, nostrae tribulationes excreverunt: undique gladiis circumfusi sumus, undique imminens mortis periculum timemus. Alii, detruncatis ad nos manibus redeunt, alii capti, alii interempti nuntiantur. Iam cogor linguam ab expositione retinere, quia taedet animam meam vitae meae. Iam nullus a me sacri eloquii studium requirat, quia versa in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium. Iam cordis oculus in mysteriorum discussione non vigilat, quia dormitavit anima mea prae taedio. Iam minus lectio animo dulcis est, quia oblitus sum manducare panem meum a voce gemitus mei. Cui autem vivere non licet, de Scripturae sacrae sensibus loqui mystica qualiter libet? Et qui cogor quotidie amare bibere, quando possum dulcia propinare? Quid igitur restat, nisi ut inter flagella quae ex nostris iniquitatibus patimur cum lacrymis gratias agamus? Ipse etenim qui nos creavit etiam pater nobis factus est per adoptionis spiritum quem dedit. Et aliquando filios pane nutrit, aliquando flagello corrigit, quia per dolores et munera ad haereditatem perpetuam erudit. Sit itaque gloria omnipotenti Domino nostro Iesu Christo, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.



Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, HOMILIA IX <<<    
monumenta.ch > Lucanus > sectio 700 > sectio 655 > sectio 864 > 46 > sectio 800 > sectio 827 > 2 > bsbBSB-InkG-296GW11398.104 > 66 > sectio 784 > sectio > csg213.37 > sectio 367 > sectio 127 > 13 > sectio 637 > sectio 374 > sectio 131 > sectio 783 > sectio 369 > 25 > sectio > sectio 91 > sectio 486 > sectio 137 > sectio 394 > 17 > sectio 117 > 2 > sectio 513 > 10